Evangelium Secundum Lucam*

Caput 5: Versus 38

Sed vinum.Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quae accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et aerugo consumit: semper ergo sint pleni.
(* Traductions européennes)